- STRONGYLE
- STRONGYLEinsul. maris Tyrrheni, non procul a Sicilia, una Aeolidum, ignivoma, 30. milliar. a Lipara in Caeciam, 40. ab Amantea oppid. Calabriae citerioris. Huius incolae triduô ante ex fumo praedicere solebant, quinam flaturi eslent venti; unde factus est locus fabulae, ut Aeolus, qui in hac insul. regnabat, ventorum rex crederetur. Plin. l. 3. c. 9. Tertia Strongyle in qua regnavit Aeolus. Servianum fragmentum: Aeolus Lipari filiam Cyaneam in matrimonium sumpsit, et Strongulam insulam, in qua maneret, accepit. Stromboli Leandro dicitur. Arotunditate sic dicta fuit; nam Graeci rotundum Στρόγγυλον vocant. Cornel. Severus in Aetna:Insula, cui nomen facies dedit ipsa rotunda.Silius Ital. l. 14. v. 260.Mille Agathyrna dedit, perflataque Strongylos Austris.Item insul. maris Aegaei, una Cycladum, quae notiore nomine Naxos appellatur. Cum oppido cognomine, quod nunc Pergola, in saxo, ubi rudera templi Baccho olim sacri. Item Insul Cretae, ante Lygdum oppid. Naxi, Solino, c 12. et Insula parva Lyciae, Plin. l. 4. c. 12. Item, urbs magnae Graeciae, in ora, inter Crotonam ad Austrum. 16. et Chrimissam ad Arctos 8. mill. pass. olim Macalla, nunc Strongoli. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.